Ad tertium dicendum, quod in corporibus omnium animalium simpliciter dominatur
terra secundum quantitatem, eo quod aqua est quasi continuans partes,
ut non communionem, sed commixtionem faciant; sed illa animalia quae plus
habent de aqua aliis animalibus, dicuntur ex aqua constare, pensata eorum
propria complexione, secundum comparationem ad complexionem debitam
generi communi: et secundum hoc ex aqua dicuntur esse pisces quantum ad id
quod in ea grossius est; aves autem quantum ad id quod in ea subtilius est;
quod quidem in vapore resolutum est, quasi medium inter aerem et aquam:
propter hoc aves in aere elevantur, et pisces gurgiti remittuntur.
Ad quartum dicendum, quod Philosophus loquitur de loco naturali, qui est terminus
motus naturalis, et in quo naturaliter quiescit corpus. Sic autem aer non
est locus avium, quia non in aere, sed in terra quiescunt; sed est locus eorum
secundum motum animalem, cuius principium non est gravitas et Levitas.
ARTICULUS 2
Utrum ornatus elementorum
convenienter describatur secundum tria genera.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter ornatus trium elementorum, secundum tria
genera animalium describatur. Ignis enim est principalior inter elementa. Sed
ei nullus ornatus assignatur. Ergo videtur quod insufficienter ornatus elementorum
assignetur.
2. Praeterea, locus naturalis est locus quietis. Sed aves non quiescunt in aere,
ut dictum est. Ergo videtur quod aer avibus non ornetur.
3. Praeterea, reptile est genus terrestris animalis. Sed diversorum elementorum
diversus est ornatus. Ergo videtur quod inconvenienter in ornatu aquae reptile
commemoretur.
4. Praeterea, nobiliori corpori debetur nobilior locus. Sed animalia gressibilia
sunt nobiliora avibus vel piscibus, quia sunt magis completa, ut eorum generatio
ostendit, et membrorum dispositio. Ergo, cum aer et aqua sint nobiliora elementa
quam terra, videtur quod inconvenienter aves et pisces aeri et aquae,
animalia vero gressibilia terrae ascribantur.
|
|