aut comitum, seu iudicum, statim sint disrapti, cesi, divisi, atque 
confracti tanquam ante nostri presenciam. insuper statuentes 
precipimus nostra iussione, et iudicio, ut nullus sit, qui in 
aliquo placito tortum audeat dicere monachis iam dicti venerabilis 
monasterii, aut eorum advocatoribus; nam inquisicio, que 
facta fuerit ab hominibus liberis * * * res, et hereditates, vel familias 
ipsius monasterii, statuimus, ut firma permaneat per huius 
nostri munburdi paginam. Quicumque vero hanc nostram auctoritatem 
fregerit, sciat se compositurum auri optimi libras centum, 
medietatem Camere nostre, et medietatem abbati prenominati monasterii, 
qui ibi pro tempore preesse vis[us] fuerit. Quod ut verius 
credatur, et inconvulsum permaneat, sigilli nostri impressione 
subter insigniri iussimus. Petrus cancellarius, ad vicem Huberti 
episcopi et archicancellarii, recognovi, et subscripsi. Data .X. kalendas 
madii, anno Dominice incarnacionis .DCCCCLXXII., imperii 
vero domni Ottonis serenissimi imperatoris .X., indicione .XIIII. 
Actum Ravenne, Deo propicio, feliciter, amen.  
HOC tempore domnus Pandulfus princeps et marchio, cum 
per diversos fines provinciarum circumiens, pro pace ecclesiarum 
Dei, et populi iusticia laboraret, in Marsorum provinciam 
devenit, cui domnus Paulus abbas occurrit, et pro monasterio 
Sancte Marie in Apinianici querelam faciens, ipsum monasterium 
recepit, sicut in hoc scripto continetur.
  |  
  |