8 Ponitur pro e longa, ut "scaena" pro "SKENE", et pro a , ut "Aesculapius"
pro "ASKLEPIOS"; inuenitur tamen correpta ante uocalem
in compositis, ut "preustus" (sicut etiam longa uocalis: "dehisco"),
ut "sudibusue preustis". 9 Au quasi patiens diuisionem uertit
u uocalem in consonantem, cum i post u additur, ut "gaudeo, gauisus",
"NAYS, nauis"; transit etiam in b , "aufero, abstuli"; sed au
pro ab in "aufugio" et "aufero" ponitur. 10 E contrario a et u diuisa
in diptongum transit, "lauor, lautus", "faueo, fautor". 11 Transit
in o productam, "lotus" pro "lautus", "cotes" pro "cautes", sicut econtra,
"austrum" pro "ostrum" (quod frequenter antiqui faciebant);
in e transit "audio, obedio"; in u , "defrudo", "includo". 12 Eu
transit in e longam, "Achilles" pro "Achilleus", "Vlixes" pro "Vlixeus";
in u , "fugio" pro "FEYGO". 13 Oe apud nos OY est apud Grecos;
est igitur quando per dieresin in Grecis nominibus profertur,
ut "Troïa" trissillabum pro "Troea" (accipitur etiam i pro duplici
consonante apud nos et tunc est dissillabum); transit in u longam,
"Phoenices, Punices", "poena, punio", sicut OY in u ,
|
|