Iovis, Papienses, cum in primo die per tria miliaria longe 
a civitate Terdone castra posuerant, iuxtra burgum prope 
ipsam civitatem castra permutavere; ac postea in ipso die  
tam maximum prelium ab omni parte civitatis iuxta ipsam 
civitatem inierunt cum Mediolanensibus, quod ipsi ultra 
Mediolanensium voluntatem in loco, ubi Turris Blanca 
dicitur, in civitatem cum duobus vexillis intraverunt. Et 
multi etiam ex Mediolanensibus ita perterriti tunc fuerunt, 
quod bello ab eis tunc derelicto cum omnibus armis in ecclesiam 
maiorem confugierunt. Sed alii Mediolanenses acriter 
tunc pugnantes et maxime cum lapidibus se defendentes extra 
civitatem maxima vi eos repulerunt. Papienses namque 
iterum viriliter pugnantes omnes Mediolanenses et tunc 
et iam postea debellassent ac maxima virtute eos cepissent, 
nisi Dominus sua pietate et elementi misericordia quandam 
pluviam eis tribuisset maximam, que statim terram sic madefecit, 
quod Papienses ultra supra fossatum civitatis inherere 
non valuerunt. Ibique Papienses circa civitatem morantes 
usque ad proximi sabbati diem Terdonam obsederunt. Ipso 
vero die sabbati Papienses a Terdona recedentes cum magno 
gaudio Papiam reversi sunt. Sed in eo quidem die tam maxima
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |