| Sapientes quidam qui cum duce aderant, timore percussi, unus post
 unum a concione exierunt duce relicto. Dux vero gladiatores super se
 venire videns, a palatio exiens, venit ad ripam, et per pontem transiens,
 ad Sanctum Çachariam fugere cepit et cum ante fores ecclesie
 venisset, quidam latro nefandissimus ei fuit obvius, qui sine interrogatione
 cultello eum peremit et fugit. Sed dux se percussum sentiens,
 sacerdoti cuidam, qui ad aperiendas [ianuas] obvius ei exierat, confessus
 migravit ad Dominum.
 Hec quidem amici ducis et sanior pars populi ignorabant. Sed cum
 auditum est quod factum erat commota est Venetia tota. Hinc inde
 populus concurrentibus et «Heu! super tanto ac tali domino!» acclamantibus,
 et quare hoc acciderat omnino ignorantibus; latro namque
 fugerat et se occultaverat.
 Altera vero die patriarcha et episcopi ac honesti viri et universi
 convenerunt populi et ponentes corpus in monumento marmoreo in
 ecclesia beati Çacharie, ad ecclesiam sancti Marci omnes venerunt et
 ibi alterum statuerunt invenire dominum. Non enim sine duce diucius
 esse poterant.
 [24.] De comuni ergo voto et concordia tocius populi electi sunt
 undecim nobiles viri, qui iuraverunt se electuros in ducem eum quem
 scirent sapientiorem et utiliorem ad regimen ducatus, non inspecto
 precio, odio vel amore.
 | 
 |