Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 63


fidem ferit, soliaque regnorum evertens gloriosos ingloriosos efficit, liberos
in carcerem redigit et, mutato rationis ordine, victoriosos plerumque
victos et vincendos facit esse victores, virtuososque respuens et sceleratos
admittens, exaltandos humiliat, et humiliandos exaltat. In hiis siquidem
ceca suas fortuna vires exercet, in hiis inconstantiam suam probat et, post
prosperitatis austum aliquamdiu degustate, amaritudinis fellee calices
fecundos innectit, quo fit ut cum multis amaritunibus sit mundane felicitatis
dulcedo respersa. Nemo est qui non ex aliqua parte cum status sui
qualitate rixetur. Hec naufraga et errabunda fortuna non defert regibus,
non viros illustres, non principes egregios reveretur. Nec verita quoque
fuit recolende memorie dominum K., quondam regem Sicilie, genitorem
nostrum inclitum, et nos etiam non obmisit, cum primo in genitorem
ipsum spicula sue malignitatis immitteret, cum, post multa certamina
gloriosa, que ipse Dei athleta fortissimus pro Ipsius ecclesia pertulit, impetens
pacemque in regno Sicilie nepharie sibi turbans, corda subditorum sic
commovit graviter contra ipsum, ut fierent hostes ex subditis et munitiones
in formidinem verterentur. Et in nos postmodum terra marique adeo
eadem fortuna desevit, quod, preter iacturas alias ignominiasque multiplices,
contra rationem, opinionem hominum votaque fidelium, in manus
hostiles tradidit et, sicut mundum latere non credimus, carceri nos
addixit, qui longo iam curriculo temporis prolem regiam dire satis detinuit
compeditam. Cumque non haberet in pharetra seva ipsa fortuna iacula
seviora, que iaceret, tandem divina potentia, quoslibet fortunales eventus
exuperans, nostri misericorditer recordata, corda hostium hucusque
lapidea convertit in carnea, carcerem potenter aperuit et, interveniente
magnifico et egregio principe … rege Anglorum illustri, consobrino
nostro karissimo, ac aliis probis viris, nos, licet sub certis pactis et conditionibus
inter nos et hostes habitis, die … clementer restituit libertati.
Quod vobis ideo nuntiamus, ut, quos novimus tribulationum nostrarum
participes tanti gaudii non relinquamus expertes et quos carcer si non corpore,
virtute compassionis, tenuit una nobiscum compeditos in luctibus,

Torna all'inizio