110 E breui antecedente duo sunt, "peto, petiui" et "meto,
messui"; r antecedente duo sunt, "uerto, uerti", "sterto, stert<u>i";
"mitto" uero "misi" facit. 111 "Sisto", quando actiuam
significationem habet, preterito deficit, quando similem cum
"sto", commune quoque cum eo habet preteritum, ut "resisto" uel
"resto, restiti", "con(sisto, constiti)", "per(sisto, perstiti)". 112 Supina
que in xui uel xi terminant, per xum exeunt, "pexui" uel
"pexi, pexum"; similiter deponentia "amplector, amplexum". 113
"Petiui" uero "petitum", "messui, messum", sicut "censui, censum";
"misi" autem "missum", s duplicata; "stertui" deficit supino, et
"sisto". 114 Deponentia: "utor, usum", "nitor, nisum" uel "nixum".
115 In xo inueniuntur duo, "texo, texis, texui" et "nexo, nexis" uel
"nexo, nexas, nexui"; supina alterum per tum , alterum per xum ,
"textum", "nexum".
< 7.4 DE PRETERITO PERFECTO
QVARTE CONIVGATIONIS >
1 Quarte coniugationis uerba omnia actiua uel neutralia in io
desinunt; excipiuntur "eo", "queo", "ueneo" et ex his composita.
|
|