: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2434


quaedam filia saepe ad ipsam, si forte aliquid velit, et semper
eodem modo se habere reperit. Nocte vero diei sabbati veniente,
filia devota candelam accendit, et praeceptum S. Francisci, ad matris
memoriam signo, non verbo reducit. Praeceperat enim sanctus,
ne ullum sine comestione transiret diem. Illa igitur assistente, Clara
quasi aliunde rediens, hoc protulit verbum: Quae candelae necessitas?
Numquid non dies est? Mater, ait illa, nox abiit, et dies
transivit, noxque altera rediit. Cui Clara: Benedictus sit somnus
iste, carissima filia; quoniam diu optatus, donatus est mihi. Sed cave
ne somnum istum cuiquam referas, dum vixero ipsa in carne.
De diversis miraculis quae signo et virtute crucis faciebat.
32 Deprehendit amanti vicem Crucifixus amatus et quae circa
Crucis mysterium tanto amore succenditur, Crucis potentia in signis
et miraculis illustratur. Signum enim vivificae Crucis dum morbidis
applicat, morbos ab eis mirabiliter fugat. Tangam ex multis aliqua.
Fratrem quemdam, nomine Stephanum, furia laborantem,
beatus Franciscus ad dominam Claram transmisit, ut super eum faceret
signum sanctissimae Crucis. Magnam enim sciebat eius perfectionem
et magnam in ipsa venerabatur virtutem. Consignat eum
obedientiae filia patris iussu, et in loco ubi ipsa orare solita erat, parumper
dormire sinit. At ille post modicum somno solutus, sanus
exsurgit, et ad patrem liber ab insania redit.
33 Puer quidam annorum trium, nomine Matthiolus, de civitate
Spoleti, lapillum quemdam suis intruserat naribus. Nemo illum
ex eius naso valebat educere, nec ipse puer proiicere. Periclitatus
angustia magna, ducitur ad dominam Claram et dum signo Crucis ab
ea signatur statim proiecto lapide, liber efficitur.
Alius puer de Perusio, totum habens oculum macula coopertum,
ad sanctam Dei famulam adductus est. Quae tacto pueri oculo
signum Crucis impressit, et dixit: Ducite eum ad matrem meam
ut ipsa super eum signum Crucis ingeminet. Mater, inquam, eius
domina Hortulana, suam secuta plantulam, post filiam ad religionem
transierat, et in horto concluso cum virginibus vidua Domino serviebat.
Signo autem Crucis ab ipsa recepto, illico pueri oculus a macula
expurgatus, clare et limpide vidit. Asserit ergo Clara, puerum

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio