| itaque pretiosior est, opera uirtutum et corpora Deo placentia,
 quia scriptum est: “Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis”.
 Vere in corde et in ore nostri Patris et pontificis Anastasii requieuit,
 quia sequendo Christum ad eius regnum peruenit, amando
 eius doctrinam eterna adeptus est premia. Gaudeamus ergo et exultemus
 in ipso, quia ad defensionem suae et nostrae urbis patronus et
 defensor inestimabilis diuina pietate detectus et declaratus est.
 Iam quia tempus est, qualiter eum manifestauit omnipotens
 Deus, intentis auribus apertisque sensibus percipere cohortantur.
 Quidam ruris cultor de castro Sancti Gemini, quod in comitatu
 Narniensi situm est, dum dormiret, apparuit ei in somnis uir magnae
 potentiae et decorus, dicens: «Diluculo, cum surrexeris, defer tecum
 ligonem atque uentilabrum, et perge festinanter ad urbem Interannem,
 et perquire domum Sanctae Genitricis Iesu Christi, et respice
 diligenter ad leuam partem introitus ecclesiae, ubi requiescit corpus
 meum. Et dic omnibus ciuibus, ut te adiuuent, et manifesta me
 super terram, quia omnipotens Deus multa signa et prodigia per me
 facturus erit in populo ad laudem sui nominis et potestatis».
 Cumque predictus homo, pauidus ac trepidus uerbis incogniti et
 tanti uiri responderet, dixit ei: «Quis enim es tu, domine, qui tantillo
 pauperi et peccatori talia precipis?». Dixitque ei: «Noli timere,
 quia ego sum Anastasius episcopus, qui quondam illius urbis episcopatum
 tenui. Noli ergo pretermittere preceptum huius rei, si uis habere
 consortium sanctorum!»; et statim recessit. Expergefactus ilico
 dormiens retulit haec suae coniugi, sed quia erat paupertati deditus,
 distulit haec, quae audiuit, facere, atque ire neglexit. Cum enim
 sequenti nocte ita dormiret, apparuit ei ipse sanctus, et iterum similia
 cum multa asperitate precipiens. Quod et ipse pro nichilo ducens,
 usque ad tertium in contemptione perdurans, assensum prebuit et surrexit
 uelociterque locum petiit et, ut ei iussum fuerat, fodere cepit.
 Sed quia non ualuit repperire eum prae lassitudine, perficere opus
 non ualuit, recessit, et reuersus est. Post modicum uero temporis
 causa extitit, ut hoc ordine sanctum corpus, Christo concedente,
 reuelaretur.
 | 
 |