Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 57


ipse sempiternus et indemutabilis potuit permanere. De his igitur
ita praelibasse sufficiat.
II 8 (I 34) Ad te iam nunc iterum iterumque stili nostri mucro
se uertat, qui in tanto te iactantiae fastu conaris erigere, quatenus
ipsius principis apostolorum primique pastoris ecclesiae, Petri scilicet
apostoli fidei soliditatem auellere nitaris, quam super firmam
petram, quae Christus est, firmiter a fidelibus non ambigitur
fundasse. Vsurpato igitur testimonio eius, quod in libro legitur, qui
dicitur 'Actus apostolorum', tuis insertum inspici syllabis a contemplantibus
propalatur, totumque ita positum <ut> legentis
oculus praecucurreret: Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum deus
spiritu sancto et uirtute, qui pertransiuit benefaciendo et sanando
omnes obpressos a diabulo, quoniam deus erat cum illo,
hoc est in
illo. Haec spiritus sanctus per os locutus est apostoli Petri. Tu
autem incitatus a spiritu nequam, qui per organum tui lugubratius
elicitur gutturis, de proprio addedisti errore Iesum <a> Nazareth
ideo non esse uerum deum, quia Petrus docuerit 'Deus erat cum
illo' et non dixerit 'Deus erat ipse'. 'Deus erat cum illo', hoc est
in illo, Petrus confessus est, non sicut in quolibet electorum ex dono
gratiae, sed excellentius cum illo, quia essentialiter in una persona,
Deus erat et homo, iuxta quod omnis plenitudo diuinitatis habitabat
in eo corporaliter. Deus erat cum illo, nonquemadmodum cum
nuncupatiuis diis, ad quos sermo dei fiebat uel in quorum manibus
uerbum domini factum fuerat, sed sic singulariter et inseparabiliter
cum illo,quemadmodum ineffabili modo non ad eum uerbum dei
fiebat, sed uerbum caro factum est, hoc est deus homo factus est.
Cum autem dicit 'cum illo', naturarum inducit discretionem, non
personarum distinguit dualitatem. Cur ergo non confunderis, tantae
impietatis possessus uecordia, Petrum negasse Iesum Christum
deum esse uerum, cui ab ipso, ut excellentius dicam, domino pro
gloriosa sincerissimae fidei professione beatitudinis uicissitudo continuo
inpensa commodiusque retribuitur? Nam cum de filio hominis
diuersa hominum a discipulis opinio texeretur, eo quod alii eum
Iohannem Baptistam, alii Heliam, alii Hieremiam aut unum ex

Torna all'inizio