animalia sunt, preter illum modum quo Deus est in sanctis suis, quia
iusti anima sedes est sapientie, aiunt Deum esse in hominibus per significationem.
Nam in Adam ex latere suo Christus per aquam et sanguinem
dormiens in cruce fabricat ecclesiam, quia ex illius costa edificata
est Eva. In Abel ab initio mundi a Cain fratre, id est a populo
Iudaico, Christus occiditur. In Noe vero in aquis diluvii et mundane
temptationis catha<c>lismo, ecclesiam natantem velut arcam centenariam
ille ad portum dirigit. In Melchisedech sacerdote Dei excelsi
panem carnis et vinum sanguinis sui offert. Sic in Ysaach filio Abraham
Domino Deo Patri litatur, sed pro ipso aries sue carnis inmolatur, in
Ioseph filio a fratribus velut a Iuda traditore venditur, in Moyse populus
in mari rubro baptizatur, in Aaron pontifice ab eo santificatur, in Hiesu
Nave a Christo in promissionis terram introducitur. Sed et in Sanson,
postquam dormivit in sepulchro usque ad noctis medium, consurgens
apprehendit fores mortis et sepulchri sui, et impositis humeris humanitatis
sue primus resurgens a mortuis in corpore suo portavit ad verticem
montis, ut ipse sit primitie resurgentium. In David cum Golia gigante,
id est cum diabolo, in se nomine Dei Patris dimicat, in lapillo albo
testimonii Deut[e]ronomii, id est «Vade retro Sathanas, non temptabis
Dominum Deum tuum», illum in fronte iactat et eum tandem
proprio suo gladio, id est morte, quam generi humano intulerat,
<caput> ipsius amputando iugulat. Cum sic igitur per veteris Testamenti
homines curris, Deum in hominibus esse per significationem et
actus eorum liquido cernis.
Sic et in angelis Deum inesse reperies et per verbum et per actionem.
Deus enim erat in tribus angelis, qui Abrahe in ipso fervore
diei, id est fidei sue, apparuere; et in duobus Sodomam vespere venit,
in quibus divertit in domum Loth hospitisque officio utens; et in angelo
celi vocat Agar, cui etiam apparuit in angelo quando eam invenit iuxta
fontem aque in solitudine. In angelo quoque Deus est quando vocat
Abraam de celo, et in angelo illo erat in quo luctabatur cum Iacob
usque mane. In angelo quoque erat in quo apparuit Balaam ariolo
evaginato gladio et in quo visus <est> a Iosue in agro urbis Iericho, et
in illo qui ascendit de Galgalath ad locum flentium, et in illo qui venit
|
|