Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 235


Noverint universi etc., quod, cum .. executor auctoritate domini pape mihi., .. procuratoris nomine,
provideret de .. beneficio vel contulerit .. beneficium etc. Quia .. est super dicto negotio contradictor,
ego, volens nomine dicti .. questionem et controversiam huiusmodi apud sedem apostolicam
terminare, provocando ad sedem apostolicam ab ipso ut ab adversario domini mei et ab eius executore,
talis ut dicitur, et ab eius processu ad dominum papam in hiis scriptis appello, apostolicas
litteras extra iudicium cum, qua convenit, instantia postulando, ponens me et ipsum beneficium ac
dominum meum etc. sub protectione domini pape.

X 9

Talis talibus salutem etc.
Noveritis, quod nos domini pape litteras recepimus in hac forma etc. Unde, cum intellexerimus tali
eiusdem procuratore conquerente, quod vos super terris talibus, pro tali sibi beneficio spectantibus,
intulistis in possessionem earundem molestiam et iacturam, ac etiam iniurando ministris eiusdem,
nos, quia volumus super eo inquirere plenius veritatem et vestras defensiones audire, si quas habetis,
etiam super eo vos citamus, vobis mandantes, quatenus die .. coram nobis peremptorie et personaliter
comparere curetis in .. loco, dicto .. responsuri de iure. Terminum autem huiusmodi adeo peremptorium
duximus assignandum, ut partium parcatur laboribus et expensis.

X 10

Universis presentes litteras inspecturis etc. .. canonicus .., executor a sede apostolica deputatus super
receptione .. clerici in .. ecclesia beneficiando salutem etc.
Noveritis nos litteras apostolicas filo et vera bulla bullatas, non vitiatas, non cancellatas nec in aliqua
sui parte abolitas recepisse, formam huiusmodi continentes: „Innocentius“ etc. usque in finem.
Volentes igitur mandatum apostolicum, ut tenemur, exequi reverenter, predictarum litterarum auctoritate
eundem magistrum R. et P. procuratorem suum nomine et vice ipsius de canonicatu .. per
pileum nostrum investientes, plenum ius canonicatus in eadem ecclesia predicto magistro R. et
eidem P. procuratori suo nomine suo cum omni plenitudine iuris canonici conferimus et ipsum
instituimus in canonicum et in fratrem ecclesie memorate, ut ex nunc idem magister canonicus
existat ecclesie supradicte et ius canonici assequatur ibidem, prebendam, si qua in ecclesia ipsa vacat,
ad presens dicto procuratori nomine dicti magistri conferentes. Alioquin quam primum vacare contigerit,
donationi nostre immo potius apostolice reservamus, eidem magistro vel procuratori suo eius
nomine per nos vel alium libere conferendam, inhibendo auctoritate predicta, ne de prebenda magistro
debita supradicto, si in ecclesia ipsa vacat ad presens vel quam cito vacaverit, per aliquem in eius
preiudicium aliquid attemptetur. Nos enim decernimus irritum et inane, quicquid contra mandati
nostri tenorem a quocumque contigerit attemptari, contradictores quoslibet et rebelles excommunicationis

Torna all'inizio