Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 382


anima vel ratio: sic in politiis pestilentibus, et corruptis
magis dominantur ignorantes, quam sapientes. Tertia
via sumitur ex diversis speciebus animalium, ut ex homine
respectu aliorum animalium. homo enim (ut supra
dicebatur) naturaliter dominatur bestiis. Videmus enim multas
bestias domesticas, ut canes, et equos in multis consequi
salutem propter prudentiam hominum, quam ex propria
industria consequi non possent. Expedit ergo eis, et naturale
est ipsis subiici homini; eo quod per hominum prudentiam
diriguntur et salvantur. Quare cum insipientes
comparentur ad indutres sicut bestiae ad homines, eo
quod carentes prudentia nesciant seipsos dirigere: sicut naturale
est bestias servire hominibus, sic naturale est ignorantes
subiici prudentibus expedit enim eis sic esse subiectos,
ut per eorum undustriam dirigantur et salventur.
Quarta via sumitur ex diversitate sexum, vel ex compassione
vivorum ad foeminas. Videmus enim virum, eo
quod sit ratione prestantior, naturaliter dominari foeminae,
de qua dicitur primo Politicorum quod habet consilium
invalidum: cum ergo videamus aliquos homines
respectu aliorum plus deficere a rationis
usu quam foeminae a viris, sequitur
eos naturaliter esse subiectos. Quare
servitus est aliquo modo
quid naturale, et naturaliter
expedit societati
humanae
aliquos
servire, et aliquos principari,
ut in principio capituli
dicebatur.

Torna all'inizio