Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 61


inclite, dulci personans in auribus hominum melodia, magnificentiam
vestram pullulat preroganter excellere, ut de aliis quibus latera vestra
sunt predita taceatur, virtutis quatruplicis maiestate. Volat siquidem
ipsa nec subticet quod prudentia, qua presentia, pulchre quis ordinat,
futura previdet et preterita recordatur; fortitudo, qua prava in directa et
vias aspera convertuntur in planas; iustitia, qua redditur unicuique ius
suum; ac largitas, qua munifica dextera beneficia conferuntur, in vestri
cordis armario sua tabernacula posuerunt. Satis est enim mundo notorium,
immo iam in omnem terram sonus exivit, quod cuncta, que vos,
princeps egregie, qui prudenter nostis per distinctionem temporum concordare
scripturas, magnifice peregistis hucusque, decreta nunc agitis et
agenda decernitis, sale prudentie sunt condita et condita sapienter, ac pre
sue dignitatis titulo calamo sunt scribenda codicibus ad memoriam futurorum.
Id autem universalis tenet opinio, quod velut athleta fortissimus
contra perfidiam Agarenice feritatis pro fide catholica dimicantes et per
fortitudinis robur excitantes potentie vestre vires Sarracenorum duritiam
domuistis, et gladius vester qui vinci nusquam potuit, regna regnis adiciens
potenter subditas sibi faciat barbaras nationes. Nec latet, inquam,
angulos mundi huius, magnifice domine, immo est iam in auribus hominum
divulgatum, quod equa lance iustitie subditorum vestrorum merita
trutinans regia manus vestra et reddens unicuique iura sua, regit in iustitia
populos, gubernat in pace subiectos. Et dum auctoritas vestra sacra ita
magnum iudicat sicut parvum, non est apud eam acceptio muneris vel
persone. Illud etiam non ignoratur, munifice domine, per cardines orbis
terre quod largiflua manus vestra sic se petentibus aperit affluenter, ut
quicquid a vobis iuste petitur vel honeste vel etiam flagitatur, ex dono
sine quolibet improperio largiatur claudi nescia et inscia non donare. Quid

Torna all'inizio