Arabiam postea in provinciae formam redegit. in mari
rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines vastaret.
Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit,
Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibens,
amicos salutandi causa frequentans vel aegrotantes vel cum festos
dies habuisset, convivia cum isdem indiscreta vicissim habens,
saepe in vehiculis eorum sedens, nullum senatorum laedens, nihil
iniustum ad augendum fiscum agens, liberalis in cunctos,
publice privatimque ditans omnes et honoribus augens quos vel
mediocri familiaritate cognovisset, orbem terrarum aedificans,
multas inmunitates civitatibus tribuens, nihil non tranquillum
et placidum agens, adeo ut omni eius aetate unus senator damnatus
sit atque his tamen per senatum ignorante Traiano. ob
haec per orbem terrarum deo proximus nihil non venerationis
meruit et vivus et mortuus.
Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. amicis enim
culpantibus quod nimium circa omnes communis esset, respondit
talem se imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores
privatus optasset. post ingentem igitur gloriam belli domique
quaesitam e Perside rediens apud Seleuciam Isauriae
profluvio ventris extinctus est. obiit autem aetatis anno sexagesimo
tertio, mense uno, die quarto, imperii nono decimo, mense
sexsto, die quinto decimo. inter divos relatus est. solus omnium
intra urbem sepultus est; ossa conlata in urnam auream in
foro quod aedificavit sub columna posita sunt, cuius altitudo
cxl pedes habet. huius tantum memoriae delatum est, ut usque
ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus adclametur,
nisi ‘felicior Augusto, melior Traiano’. adeo in eo gloria bonitatis
optinuit, ut vel adsentantibus vel vere laudantibus occasionem
magnificentissimi praestet exempli.
Defuncto Traiano Aelius HHadrianus creatus est princeps,
sine aliqua quidem voluntate Traiani, sed operam dante Plotina
Traiani uxore; nam eum Traianus quamquam consobrinae suae
filium vivus noluerat adoptare. natus et ipse Italicae in Hispania.
qui Traiani gloriae invidens statim provincias tres reliquit,
quas Traianus addiderat, id est Syriam et Mesopotamiam
Armeniam, revocavit exercitus ac finem imperii esse voluit Euphraten.
idem de Dacia facere conantem amici deterruerunt,
|
|