Mauritius Ep. Catanensis: Historia translationis corporis s. Agathae virginis martyris Constantinopoli Catanam

Pag 639

col. 2


studerem, devotus expetiit.
13. Ratus igitur non incogruum fore, quod dixerat,
duos monachos reverentissimos Holdomanum et
Lucam, quos tanti negotii fideliter exequendi censebam
idoneos, cum eo Messanam destinavi quantocyus,
ut tantum thesaurum, nobis Divina largitate donatum,
honore cum debito deportarent. Qui iussa
non segniter adimplentes, sub omni celeritate corpus
detulere sanctissimum: quod ego laetabundus aspectu
prae omnibus, qui mecum aderant, solotenus advolutus,
Deum suppliciter adoravi. Deinde Reliquias de
Turcasis reverenter extraxi, et statim mira odoris suavitas
emanavit, ut iuxta illud Evangelicum, tota domus
nectare gratissimo repleretur. Quibus in nova capsa,
tantae rei condigna, diligenti cura in eodem castro
repositis, laetus Cataniam properavi, et cunctis
Fratribus in unum astitis, quod gestum fuerat, intimavi.
Qui Deum totius bonitatis auctorem collaudantes,
mecum communi decrevere statuto, eidem
Dominae nostrae humiliter pariter et laetanter occurrere,
et in urbem, ubi palmam martyrii simul et virginitatis,
hoste superato, promeruit, cum hymnis et laudibus
illam reportare.
14. Die igitur constituto, videlicet decimosexto
Kalendas Septembris, eam quidam Fratres nostri a castro,
quod diximus, honorifice detulerunt. Nos vero
illi occurrimus, humilitatis indicium solenni gaudio
salubriter admiscentes, nudis pedibus, et in albis vestibus
procedentes. Ad hoc vero insolitum et prorsus insigne
spectaculum, magna sexus utriusque, diversae
conditionis et aetatis et fidei facta est concursio populorum,
ita ut nos eundo et redeundo praepedirent, et
se constipatione sui quam plurimum angustarent: ubi
quaedam res accidit omnino relatu dignissima, et ad
laudem beatissimae Virginis praedicanda. A praedicto
castro usque Cataniam triginta octo stadiorum saxosi
itineris spatio, duo pueruli cereos accensos ante sancti
corporis portavere Reliquias, qui neque ventorum
flatu, neque puerulis, ut assolet, insolentia levitatis
lumen amisere, sed semper clarissimum servavere. Tali
igitur dignitate, tantoque triumpho, ad suae civitatis,
quam sibi Deus omnipotens perpetuo privilegii
iure contulit, voluit remeare basilicam, ubi quo decuit
loco posita, miraculis ingentibus, quantae sit apud Christum
virtutis et gloriae, circumquaque demonstrat.
15. Eadem autem die iam ad vesperum inclinata,
quaedam iuvencula, ut ferebatur, a nativitate caeca,
manu simul et pede debilitata, ante sanctum corpus
medelam quaesitura fideliter adoravit, quae, nobis et
multis aliis spectantibus, visum recepit, et utriusque
membri sospitatem, Virginis interventu, promeruit.
16. Alia quoque mulier, genere Consentina, a multo
iam transacto tempore crudeli daemonio vexabatur,
quae ante beatum corpus adveniens, quam immani
hospiti suum teneretur hospitium, sibilis et ululatibus
testabatur. Affuit et huic Virgo dilectissima, quae et
daemonium effugavit, et illam pristinae sanitati restituit:
quam dum circumstantes sanam, sibique signum
vivificae Crucis memoriter imprimentem adverterent,
itemque Deo laudum modulamina resonarent, Fratres
cubilibus quiescentes, vocum sonoritate protinus
excitati surrexerunt, et populo sociati, TE DEUM LAUDAMUS,
signis concrepantibus, cantare coeperunt.
17. Adhuc autem istius miraculi per ora cantantium
concrepante tripudio, quaedam rebus paupercula,
fide ditissima, suum filium a nativitate mutum Agathae
Virgini beatissimae fletibus praesentavit
et precibus. Cui beata Virgo novum loquendi officium
hactenus inusitatum contulit, et matrem de filii sanitate
laetificans, a luctu diuturno sedavit. His visis magis
ac magis clamor attollitur populorum, Deum laudantium,
eiusque nomen benedicentium.
18. Non tamen Virgo sacratissima a pietate coepta

Torna all'inizio