Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

92


a suo proposito destitit et sola fidelitate contentus fuit. anno
quoque Domini .Mo.C.LXIIo., cum Alexander IIIs canonice
in papam fuisset electus, Fredericus imperator .IIIIor. alios
in summos pontifices successive per tyrampnidem fieri
procuravit, dicto Alexandro totis viribus se opponens. qui tamen
omnes electi mala morte perierunt. sicut enim male intraverunt,
ita male exiverunt. cuius rei causa sisma inter papam et
imperatorem longo tempore perduravit. sed cum Alexander
timore imperatoris non posset in Urbe consistere, misit Ianuensibus
ut ipsum de manu pharaonis eriperent et ipsum Ianuam
deportarent. quocirca Ianuenses galeas armaverunt et ipsum
papam Alexandrum Ianuam deportaverunt, minas imperatoris
parvipendentes dummodo Ecclesie servirent. postmodum
autem ipsum in Franciam portaverunt. qualiter autem Frederico
primo et Octoni et Conrado et Frederico secundo
imperatoribus ab Ecclesia excommunicatis et sismaticis
Ianuenses totis viribus in favorem Ecclesie restiterunt,

Torna all'inizio