Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 121


[50]
Quod laudant Christum sanctificationem
Et quia de iusticia fit sanctificatio, laudant divinitatem ut sanctificationem ,
et quia sanctificatio est et quia sanctificat. Divinitas enim, id
est Christus, et sanctificatio et sanctimonia et sanctitas est, que unum
sunt, sicut querelatio, querimonia et querela. Sed differunt ista, que unum
sunt, ratione seu proprietate. Nam sanctificatio in agendo, sanctimonia
in actu, sanctitas consideratur ut que agit. Unde David: «Confessio et
pulchritudo in conspectu eius», id est Christus qui est confessio Patris
dicens: «Confiteor tibi, Pater celi et terre», et qui est pulchritudo inter
omnes homines secundum humanitatem, unde «speciosus forma pre
filiis hominum» est in conspectu Patris, id est in Filio Dei qui est conspectus
Patris, unde «Philippe, qui videt me, videt et Patrem», quasi
dicat: humanitas Filii est in conspectu Patris, id est in Filio Dei. Sed
«sanctitas et magnificentia», id est Verbum Patris vel divinitas, est «in
sanctificatione eius», id est homine Deo, quem Pater non solum sanctificavit
sed et ipsam sanctificationem fecit. Et tamen sciendum est, quod
sanctificatio aliquando accipitur pro loco sanctificato, id est pro homine
Deo. Similiter sanctificium et sanctuarium et sancta sanctorum et unum
sunt et pro uno homine Deo accipiuntur. Unde idem David: «Sed
elegit tribum Iuda» id est «montem Syon» id est beatam virginem
Mariam «quam dilexit», que dicitur mons Syon propter humilitatem,
unde ipsa cantat canticum pro dilecto et ait: «Quia respexit humilitatem
ancille sue». De quo monte dicit Ysaias et orat: «Emitte, inquit, agnum,
Domine, dominatorem terre» id est ecclesie «de petra deserti» id est
de Ruth Moabitide «ad montem filie Syon» id est ad virginem Mariam
fecundandam, que est mons propter humilitatem. Sic ergo Dominus
«elegit montem filie Syon, et edificavit» in monte isto per incarnationis
misterium «sanctificium suum» id est filium suum «sicut unicornis»
id est ut esset primogenitus Marie qui erat unigenitus Patris, vel «sicut
unicornis» ut in Deo et homine esset una persona; et hoc fecit «in terra»

Torna all'inizio