: Chronicon Novaliciense

Pag 140

III


siquidem et ipse Francicus genere hac nominatissimus inter proceribus
Francorum. Dedit ergo pater multa terrarum predia eidem
filio suo, quem tradidit monastico ordini erudiendum.
III. Nutritus vero idem puer hac eruditus in omni scientia
litterarum, sive in cunctis in quibus doceri eum oportuerat factusque
iuvenis, coepit semetipsum in nonnullis bonorum operum
exercitiis constringi atque sapientioribus ac sanctioribus senioribus
ita obędientię et subiectione se humiliabat, ut nullus
putaretur in monasterio secundus. Sicque crescens de virtute in
virtutibus cotidie pollebat nonnullis bonis operibus. Quis ergo
valet lingua facta illius explicare? Ante ergo, ut opinor, tempus
deficeret, lingua tabesceret, mens estuaret; ętiamsi tocius corporis
membra verterentur in linguas, nequirent fari virtutes illius,
in quibus se diu noctuque exercitans, scilicet in vigiliis, quibus
aliis preveniebat, orationibus peculiariis, maceratione corporis,
abstinentia ciborum et potum, caritate, humilitate, oboedientia,
pacientia, castitate, mansuętudine, subiectione et, ut antedixi,
dies ante deficerent, quam facta bona operum suorum lingua explicare
valeret.
IV. Defunctus itaque est seculo almificus pater Asenarius,
cui successit protinus in abbatiam vir valde laudabilis domnus
Vuitgarius episcopus; qui cum obisset, successit post eum

eius sanctitate sequens gloriosissimus pastor Frodoinus. In
huius quoque abbatis electione postulatum est a Domino, quis
ex ipsis omnibus dignus esset tanti honoris excipere. Quibus
mox divinitus ostensum est Frodoinum ad hoc esse dignu<m>.
Evenerat igitur illo in loco tali consuętudine antiquis temporibus,
ut non aliquis ibi in pastorem eligeretur, defuncto patre,
donec cuncti fratres communi consilio unianimesque Dominum
per biduanis et triduanis abstinentię die noctuque supplicarent.

Torna all'inizio