Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 84

Tomus I


cujuscunque religionis ad hoc inducere,
et praecipue maximos [ad illum statum reducere:]
ut tales perseverent in fide, quales
fuerant in Ecclesia primitiva, Apostolicam vitam
ducentes, et humilitatem dominicam imitantes.
Tales namque clerici solebant angelos
intueri, miraculis coruscare, aegros curare, mortuos
suscitare, et sanctitate, non armis sibi principes
subiugare. At isti seculo dediti et
ebriati, delitiis Deum postponunt, quorum ex
affluentia divitiarum religio suffocatur.
Talibus igitur subtrahere nocentes divitias,
quibus damnabiliter onerantur. opus est charitatis:
ad hoc vos omnes principes una
nobiscum, ut cuncta superflua deponentes,
modicis rebus contenti, Deo serviant cui serviunt
omnia, omnem quam potestis debetis
diligentiam adhibere.
Cap. III.
Fridericus Regi Franciae, super sententia depositionis
lata, contra eum per Papam et Cardinales,
in Concilio Lugdunensi.
Etsi caussae nostrae justitiam, vulgaris famae
praeloquium, et multorum veridica
testimonia nunciorum, ad serenitatis vestrae
notitiam perduxisse credamus: quia tamen
segnius irritant animum demissa per aurem,
quam quae sunt oculis subiecta fidelibus,

Torna all'inizio