erat, non Constantinopolis. Mentior, nisi hoc quoque
confiteatur hic stolidus, scribit enim prope calcem privilegii:
Unde congruum perspeximus nostrum imperium
et regiam potestatem orientalibus transferri regionibus
et in Byzantie provincie optimo loco nomini nostro
civitatem edificari et illic nostrum constitui imperium .
Si ille transferre alio volebat imperium, nondum
transtulerat; si illic volebat constituere imperium,
nondum constituerat; sic, si volebat edificare urbem,
nondum edificaverat: non ergo fecisset mentionem de
patriarchali, de una quatuor sedium, de Christiana, de
sic nominata, de condita, de qua condenda, ut historie
placet, quam Palea in testimonium affert, ne cogitarat
quidem. A qua non videt hee belua (sive is Palea sit si-
ve alius, quem Palea sequitur) se dissentire, ubi Constantinus
non sua sponte, sed inter quietem admonitu
Dei, non Rome, sed Byzantii, non intra paucos dies,
sed post aliquot annos dicitur decrevisse de urbe condenda
nomenque, quod in somnis edoctus fuerat, indidisse.
Quis ergo non videt, qui privilegium composuit,
eum diu post tempora Constantini fuisse? Et, cum vellet
adornare mendacium, excidisse sibi, quod ante dixisset:
hec gesta esse Rome tertio die, quam ille fuisset
baptizatus? Ut in eum decentissime cadat tritum vetustate
proverbium «mendaces memores esse oportere».
Quid, quod Byzantiam provinciam vocat, quod erat
oppidum nomine Byzantium, locus haudquaquam capax
tante urbis condende? Nanque muris complexa est
|
|