Ioachim de Flore: Introduzione all'Apocalisse

Pag 44


usque ad Iohannem baptistam; sub ista predicabit Helyas, de quo dicitur:
Helyas cum venerit, ipse restituet omnia. Et propheta: Ecce mittam vobis
Helyam, antequam veniat dies domini magnus.
Octavo vero loco, in quo primum aperitur sigillum, tempus resurrectionis
dominice accipiendum est, in quo super centum et viginti fideles spiritus sanctus
datus est et sanctam illam ecclesiam donis celestibus decoravit, typum profecto
gerens superne Ierusalem, de qua in fine huius libri parte septima loco octavo
plenius agitur.
[II]
[1a.] Locuturi aliquid de libro apocalipsis ante omnia nobis cernere est,
quod liber iste titulo, salutatione, prefatione munitur, deinde septem partibus
distinctus et temporibus terminatur. Titulus vero est, quicquid salutationi prescribitur;
prefatio est, quod eidem subscribitur usque ad illum locum, in quo
dicitur: Et angelo Ephesi ecclesie scribe. Quamvis non solum in hac parte
prima, verum etiam in singulis septem partibus similitudo prefationis videatur
precedere, que primo quidem ut in stagno colligitur, deinde ac si in flumine
derivatur.
Pars igitur prima de septem tractat ecclesiis, secunda de signaculis septem,
tertia de septem angelis tubis canentibus, quarta de muliere amicta sole et de
partu eius, quinta de septem angelis de templo tabernaculi egressis habentibus
septem phialas plenas iracundie dei effundendas super terram, sexta de ruina
Babilonis, de prelio Christi et bestie et qui cum ipsa erunt pseudoprophete,
postremo de absolutione diaboli, qui seducturus est gentes. Que scilicet sexta
pars, ut premissum est, in duas dividitur et pro duabus accipienda est. Septima
vero pars de iudicio agit et de gloria civitatis superne.
[b.] Significata sunt hec omnia in octo illis diebus, quos prima ac secunda
ostensione sua, postquam resurrexit a mortuis, unigenitus dei filius consecravit.
Quorum configuratio talis est. Primo resurrectionis diei pars prima congruit,

Torna all'inizio