Valla Laurentius: Ars Grammatica

Pag 28


appellare nefas, cum verbum si<t> patris
Cornicen et tubicen - cornu est tuba tortilis eris -
tibicen et liticen, fidicen - nam quinque feruntur -
mascula sunt ideo quod in -a muliebria mittunt.
A plico composita et facio paria esse magistris
demiror placuisse: duplex, triplex, quadruplex sunt
adiectiva quidem, quoniam subsistere per se
non possunt, dici neque substantiva merentur.
At opifex per se substat, nam dicimus omnes:
carnificis tetrum est opus, aurificis sed amenum,
preclarum artificis. Tamen adiectiva licebit
hec vocites, velut « artifici cura ingenioque »
sed vix aurificem patiar te dicere doctam .
Nec mirum numero voces superare viriles,
officia atque opera ipsorum sunt plura virorum
qualia sunt etiam edilis, centurio, censor ,
cetera in -o sive -or finita: decurio, calo
( pseudo compositum est, rectus stulte esse putatur;
pseudes enim simplex, esto mihi Grecia testis),


265




270




275




280

Torna all'inizio