Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 485


quod etiam in ipsa congregantur mala perversi principatus
populi. Cum enim populus principatur perverse, non
intendit quodlibet servare in suo statu, sed satagit opprimere
nobiles. et insignes. Hoc etiam tyrannus facit, quia
ut patet ex habitis ipse pro viribus nititur opprimere excellentes,
et perimere divites et insignes. Summe ergo est
cavenda tyrannis a rege, in qua tot mala congregantur.
Quod summo expedit regibus et principibus recte
gubernare populum, et cavere ne tyrannizent,
quia multis de causis
contingit subditos insidiare
tyrannis. Cap. XIII.

Quoniam hunc librum composuimus propter eruditionem
regum et principum, ut recte et debite gubernent
populum sibi commissum: cum deviare a recto
regimine sit tyrannizare, et iniuriari subditis, et non intendere
commune bonum; licet pluribus viis ostenderimus
per iam dicta detestabile et periculosum esse regiae maiestati
tyrannizare, et non recte gubernare populum: non
piget adhuc novas vias adducere ad ostendendum hoc
idem. Volumus autem declarare in hoc capitulo quod
quia multis de causis subditi insidiantur tyrannis, et quia
valde est periculosa vita tyrannica et deviatio a recto regimine,
reges cura pervigili studere debent, ne delinquentes
rectum gubernaculum, tyrannizent. Narrat autem
Philosohus 5. Polit. sex causas, quare subditi tyrannis
insidiantur. Prima est propter timorem. nam multi pusillanimes
existentes, cum nimis timent, et non credunt
se posse evadere, quasi desperantes invadunt alios, et
efficiuntur probi. Unde et proverbialiter dicitur, quod

Torna all'inizio