accidat de tantis malorum aggeribus huius seculi. c.75r.a
Sumus enim semper solliciti ne fame, ne bellis, ne
morbis, ne captivitatibus affligamur. Immo, quis nostra
posset enumerare mala? Quis ea extimare sufficiat?
Require in eodem li. c. LI. Nec tamen, propter
istas calamitates, debemus credere hunc mundum Infernum
esse. Ob quod dicebat eximius Augustinus in
XII li. super Genn. ad litteram: " Non audiendi sunt
qui dicunt Infernum esse in hac vita nec esse post mortem;
videant enim quomodo interpretentur figmenta
poetica. Aut unde Inferi appellantur si sub terris non
sunt? Cum Scriptura sacra sepe et sepius ponat Inferos
dicatque non tantum ante adventum Christi omnes alios
descendisse, sed ipsum Christum, ut inde iustos educeret" .
Si ergo illuc descendebant iusti, quis de impiis
dubitabit?. Require in eodem li. c. II, et in li. de Deo
c. …(sic), et in li. de Anima c. LX, LXI, LXII, LXV,
LXVII. Possent tamen salvari phylosophi et poete, dicendo
quod non descripserint Infernum essencialem,
|
1
5
10
15
|