ubi est domus Ricchi, qui dicitur ser Bonzani filii Riccardi. 
Ibique fuerunt pauci obviam eis, inter quos fuit Ligabos, qui 
dicitur Scarpigna, qui cum magno lapide sic unum de eis 
percussit, quod ipsum semivivum usque in fundum fossati 
in aqua proiecit; quem sic irruere socii conspicientes, statim 
omnes perterriti fugiendo redierunt, socium de fossato extrahentes. 
Sed cum maximum prelium per magnam partem diei 
Mediolanenses cum Laudensibus  commisissent, uidentes se 
parum posse Laudensibus  nocere tum propter fossata maxima 
tum propter paludes, de quibus civitas circumdata fuerat, 
tum etiam propter copiam Laudensium bene armatorum seque 
fortiter defendentium a prelio discesserunt, ad tentoria revertentes. 
Laudenses vero Cremonam atque Papiam suos nuncios 
misere, qui Cremonensibus et Papiensibus atque imperatori, 
qui tunc erat Papie, que acta fuerant intimarent et auxilium 
ab eis peterent. Sero autem facto Placentini in auxilium 
Mediolanensium venere, per mediam portam Cremonensem 
fere usque ad paludem castra ponentes. Laudenses autem 
civitatem per totam noctem undique cum multis armatis
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |