Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 41


70 Tum Cosmus «Cupiebam» inquit «te paulum
ante interpellare, qui michi risum moveris, cum veluti
rem pergrandem ac mirandam tibi visus es dicere, bonos
principes instar esse portenti. Nam istud non magis
in principibus quam reliquis monstri loco habendum 5
est, bonum esse. Cicero quidem tuus, in Divinationis
libris, si que rarissime fiunt monstra putanda sunt,
- inquit - magis monstrum erit vir bonus quam partus
mule. Ita perraro evenit, ut vir bonus reperiatur. Quod
si virum bonum portenti simile Cicero arbitratur, quid 10
tu in principibus putas contingere, quos plura quam
privatos homines vitiorum irritamenta molliunt
ac seducunt pluraque circumstant oblectamenta, corporum
virtutibus inimica? Rara virtus est in omni hominum
conditione et statu, siquidem omnia preclara rara. Itaque 15
non magis in principibus quam in aliis deesse bonitatem
experimur».
71 «Non quero» Nicolaus inquit «bonum aut sapientem
illum Stoicorum, qui nondum est inventus.
Hos sentio bonos, quos usus et vita hominum comprobat, 20
in quibus satis est inesse aliquam et si non perfectam
virtutem, at saltem speciem et adumbratam effigiem
earum virtutum, quas civilis vite ratio requirit.
At id ita rarum in illis reperitur, ut monstrum videatur,
si quis bonus repertus sit. Difficulter enim perveniunt 25
ad virtutis possessionem, quibus opes, divitie, imperia,
voluptatum vitiorumque illecebre peccandi facultatem
subministrant. Scitis fortunam fingi a sapientibus cecam,
que et illos quoque cecos reddit, quos amplexatur.
Libidine enim pro ratione abutuntur, ad id 30
prompti quod rerum licentia permittit. Quo fit ut,
posthabita honesti cura, cum ad vitia deflectantur, sepissime

Torna all'inizio