quod credebat, et quod sperabat, indepta. 
9. LANFR.  Tunc autem cognoscam . Tunc cognoscam  
perfecte Deum, sicut cognitus sum a Deo, id est,  
perfecte. 
10.  Major autem horum est charitas . Item ostendit 
dit meliorem esse charitatem omnibus aliis donis;  
nam melior est fide, spe et caeteris, est enim diuturnior;  
unde et a praecedentibus principalem concludit  
quaestionem, dicens: Ergo, quia melior est omnibus,  
 sectamini charitatem . 
CAP. XIV.—1.  Spiritus autem loquitur , id est,  
intelligit, sicut in Evangelio:  Qui habet aures audiendi  
audiat , id est, intelligat. Et in Apocalypsi:  
 Qui habet aurem, audiat . 
2.  Loquitur . In ipsa incognita lingua, Spiritus  
sanctus, loquebatur mysteria, id est, allegorica verba,  
quae nemo intelligebat, nisi qui gratiam interpretandi  
habebat. 
3.  Magis autem prophetare . Magis debetis appetere 
prophetare, quam loqui linguis; nam loqui lingua  
incognita sibi et aliis, et loqui lingua cognita  
sibi tantum, tertiam speciem, loqui linguis ut alios  
docerent, non appetebant ipsi primo unam speciem  
loqui lingua incognita sibi et aliis. Duplex bonum  
magis est appetendum quam simplex; prophetare 
  |  
  |