4.  De filiis Levi . De superiori sententia hoc objicitur. 
Quasi aliquis diceret: Non potes probare  
Melchisedech per hoc superiorem Abrahae quia  
decimas ab eo accepit, quia sacerdotes de tribu Levi  
ab aliis tribubus secundum legem decimas accipiunt,  
fratres scilicet a fratribus, et coaequales a  
coaequalibus. 
5.  Sine ulla autem . Responsio, novi ita esse. Sed  
Melchisedech non tantummodo decimas accepit, sed  
etiam Abraham benedixit, ac per hoc sine ulla  
contradictione major eo est, quia minor a meliore  
semper benedicitur. 
6.  Decimas morientes . Quasi diceret: Per hoc non  
possumus approbare Melchisedech fuisse immortalem,  
id est, significasse immortalem, quia decimas  
Abraham accepit; quia hic etiam, id est, in lege et  
sacerdotio Levitico morientes homines decimas accipiunt.  
Sed ibi, hoc est ubi sine patre et matre, sine 
initio et fine dierum Scriptura eum commemorat;  
aperte contestatur ipsa Scriptura quia vivit, id est,  
viventem et immortalem significat. 
7.  Si ergo consummatio . Si inquit, lex consummata,  
id est, perfecta, non mutanda sed usque ad  
finem saeculi permansura  218 , erat data per illud  
tempus quo constitutum est sacerdotium Leviticum,  
cur aliud sacerdotium subrogat? Quia enim simul,  
et ab eodem, et sub eadem sponsione utraque data  
sunt; quod de uno dicitur, de altero necesse est  
intelligatur. Tota enim ratio sic procedit: Si lex  
erat permansura, et sacerdotium, sed sacerdotium  
transfertur, lex autem necesse est transferatur. 
8. AMBROS.  Si ergo consummatio . Si consummatio,  
id est, perfectum sacerdotium Leviticum fuit, quid  
necesse fuit alium surgere sacerdotem? Si igitur  
sacerdotii translationem, necesse est et legis esse  
translationem; neque potest sacerdos sine testamento  
esse. 
9. LANFR.  Secundum legem . Christus non est
  |  
  |