Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 132


comperio. Pecunia tribus ferme annis in Galliis me agente
neglegenter collecta est. Nunc uero diuina misericordia me in
regnum meum reuerso quod collectum est per prefatum legatum
mittitur, et quod reliquum est per legatos Lanfranci archiepiscopi
fidelis nostri cum opportunum fuerit transmittetur.
Orate pro nobis et pro statu regni nostri, quia antecessores
uestros dileximus et uos prae omnibus sincere diligere et oboedienter
audire desideramus.

40


Lanfrancus diuina misericordia archiepiscopus dilecto fratri
Londoniensi aecclesiae electo antistiti Hu. salutem.

In primis gratias ago quod meam sicut tuam desiderare salutem
te asseris, quodque perfectum honeste uiuendi per meam qualemcunque
doctrinam habiturum te esse confidis. Haec ex dilectione
non modica procedere solent.
Ad interrogata tua breuia responsa remitto. De homine quem
captum, et apud captores mortuum fuisse inuentum, scripsisti
absolute tibi ad presens respondere non possum, quoadusque
precedentes mortis eius causas diligentius audiam, et sic miserante
Deo quid agi oporteat canonica auctoritate definiam. Interim
iniunge eis aliquam poenitentiam usque dum conueniamus, et
alterno colloquio quid postea facere debeant decernamus. De
terris tuis domino meo regi nichil adhuc locutus fui, quia de
meis etiam rebus qualem uolui loquendi opportunitatem non
habui. Goisfridus clericus qui apostasiae calumniam habet de
episcopatu tuo recedat, aut formatas litteras ex parte sui episcopi
sicut canones iubent ostendat. Cicestrum sicut fraternitati tuae
insinuaui uenies; et ibi sabbato ante Laetare Ierusalem cooperante
Spiritu Sancto praesbiterii gradum recipies.

Torna all'inizio