De Valentia. Valentia ciuitas, quae postea Casuntina dicta est, 
sita fuit in latere montis, ad cuius radices postea constructum oppidum 
fuit, quod Sanctus Geminus dicitur, cuius historiam hic ad 
honorem Dei describimus. 
De sancto Gemino. Geminus, sanctus Dei electus, in prouincia 
Siriae natus ex nobili patre, Militiano nomine, militiae duce, qui 
cum rege suo dominabatur in Siria. Puer uero Geminus a sua infantia 
Deo adherens, nam Spiritus Dei erat cum illo, rumores hominum 
et lasciuias malorum iuuenum deuitabat, morando in ecclesiis, 
orans et legens; et omnibus moribus informatus imaginem 
Deiparam in se ipso conseruabat. 
Tunc temporis Caldei armati Siriam inuadentes depredabantur 
et cum multis spoliis et thesauris acceptis reuerterunt ad mare, ut 
transfetarentur in Caldea. Militianus, congregato exercitu Sirorum, 
dixit Gemino filio suo: «Mi Gemine, ueni armatus, ut inimicos 
nostros Caldeos prosequamur et nostra recipiamus ab eis». Et Geminus 
dixit: «Pater mi, uade tu cum exercitu tuo ad pugnam, et 
ego pro uobis orabo ad Deum». Et cum exercitu currens contra 
Caldeos, uidebat Geminum antecedentem eos, euaginato gladio, 
Caldeos fugantem. 
Itaque oratione beati Gemini, relictis, quae rapuerant, et Militianus 
uictor rediens cum spoliis, incitantibus omnibus, ad mansionem 
rediens, ait uxori: «Ubi est filius meus Geminus?». «Ecce, 
orationibus uacat pro te et exercitu tuo». Et ipse, intrans ad filium 
suum misit se ad pedes eius, referens haec omnia, et osculabatur 
eum, dicens: «Fili mi dulcissime, tempus est, ut reuertar ad 
Dominum, qui misit me in mundum; doceas me ipsum colere et 
timere». Et uir Dei Geminus, exultans in Deo, gratias egit, dicens: 
«Gratia ago tibi, Domine, quia patrem meum in hanc gratiam 
adduxisti». Et sic instituit eum et matrem suam in fide 
Christi cum tota familia, et baptizauit eos. Et Militianus in nouum 
hominem renouatus, cum orationi deuote uacaret, in altera 
hora denarium accepit eternae uitae, sicut alii primi omnes.
  |  
  |