Eodem anno, die VI exeunte marcio, dominus papa Martinus obiit in civitate Perusii.
Eodem vero anno, die secundo intrante apreli, electus est summus pontifex dominus papa
Honorius, qui fuit dominus Iacobus de Sabello de Roma, qui erat cardinalis.
Item, factus est comes Romaniole pro sancta romana ecclesia dominus Guilielmus Durantis,
qui postea factus est episcopus Mimatensis.
Millesimo ducentesimo LXXXV, indictione XIII, die septimo exeunte martio, in quo die
fuit Pasca resurectionis Domini nostri Ihesu Cristi, occisus fuit gladio Aldrovandinus de Argoglosiis
de Forlivio, quem occiderunt illi de Calbuli.
Dicto anno, die mercurii secundo intrante madio, occisus fuit gladio Manfredus de Manfredis
et Albergittus eius filius cum eo similiter; et ipsos occiderunt Franciscus filius condam Albergitti
de Manfredis et Ugolinus filius fratris Alberici de Manfredis, in presentia dicti fratris
Alberici, in castro Seçate subtus Faventiam, in prandio, quod ibidem faciebant in domo
et castro dicti Francisci, dum ipsi omnes veniebant a confinibus a civitate Ravenne, de licencia
domini Guilielmi Durantis tunc comitis Romaniole. Et, ad eos occidendos, fuit Surrucius de
Petrella et alii VI cum eis, qui omnes, occasione dictorum homicidiorum, exbaniti fuerunt per
dictum comitem et per comune Faventie. Postea dictus comes condenpnavit predictos tres,
scilicet Albericum, Franciscum et Ugolinum, in sex millibus libris Bononie, et quemlibet aliorum
in mille libris Bononie.
Procedente postea tenpore, dum predictus frater Albericus et sui non possent a dicto comite
licentiam optinere domum eorum Faventie redeundi, et essent dispersi, nam aliqui ex
eis stabant ad Pratumveclum, quod est castrum comitis Guidonis Salvatici ultra alpes, in Tuscia,
aliqui morabantur apud Sosenanam et in podere Maghinardi Pagani de Sosenana, fecerunt
predicti frater Albericus et alii de domo sua concordiam et pacem cum Acharixiis de Faventia
et eorum amicis, et desponsavit dictus Ugolinus Boçola in uxorem sibi dominam Patriciam
filiam Guidonis de Glauçano, et abinde in antea cogitaverunt ita facere, quod redirent
in civitatem Faventie, quocunque modo possent. Et, congregatis amicis eorum, dum essent
predicti frater Albericus et Franciscus ad confinia apud castrum Aurioli, et Ugolinus Boçola
esset apud Sosenanam cum Maghinardo Pagano, cum toto eorum exforcio, eques et pedes,
die XV intrante augusto, anno millesimo ducentesimo octuagesimo sexto, equitaverunt versus
|
|