Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 165


Nautea herba granis nigris, qua coriarii utuntur: a nave
ductum nomen, quia nauseam facit per mutationem T et S.
Natio genus hominum, qui non aliunde venerunt, sed ibi
nati sunt. In pecoribus quoque bonus proventus feturae
bona natio dicitur.
Nautiorum familia a Troianis dicitur oriunda.

Torna all'inizio