Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 46


impedimentum: vel secundum potentiam obedientiae, secundum quod
quaelibet creatura habet ut ex ea possit fieri quod Deus vult; et hoc modo in
natura humana est capacitas huius dignitatis, ut in unitatem divinae personae
assumatur. Nec oportet quod omnem talem capacitatem adimpleat; sicut non
oportet quod Deus faciat quidquid potest, sed quod congruit ordini sapientiae
eius.
Ad quintum dicendum, quod, sicut dicit Apostolus Rom. 5, 20, «Ubi abundavit
delictum, superabundavit et gratia». Unde non est inconveniens ut aliquod
bonum Deus ex peccato eliciat quod sine peccato non fuisset, ut patet in multis
virtutibus, ut in patientia, poenitentia, et huiusmodi; et ita etiam ex peccato
hominis hoc optimum Deus potuit elicere, ut Dei Filius incarnaretur: propter
quod dicit Gregorius (in benedictione cerei paschalis): «O felix
culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem».
Ad sextum dicendum, quod beatitudo totius hominis est ex ipsa Divinitate in
quam virtus intellectus immediate fertur, ex quo redundat gloria in inferiores
partes animae, et in ipsum corpus: in visione autem humanitatis Christi erit
quoddam gaudium accidentale, sicut etiam in victoria passionis eius: et tamen
constat apud omnes quod si homo non peccasset, Christus passus non fuisset.
Ad septimum dicendum, quod si etiam ponatur quod diabolus praeviderit rationalem
creaturam a Filio Dei assumendam, non tamen oportet quod praeviderit
antecedentia ad ipsam; sicut etiam, ut ibidem Bernardus dicit, praevidit se futurum
principem malorum, quod per suum casum consecutus est, et tamen suum
casum non praevidit, ut in 2 lib. dist. 4 dictum est.
Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, potest responderi secundum aliam
opinionem, quod auctoritates illae loquuntur de adventu in carnem passibilem
ad redimendum (redemptio enim non fuisset, nisi servitus peccati praecessisset)
et non de adventu in carnem simpliciter.
ARTICULUS 4
Utrum decuerit Deum tantum differre Incarnationem suam
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Filius Dei non debuerit suam Incarnationem tantum differre.
Tempus enim Incarnationis dicitur tempus plenitudinis: ad Galat. 4, 4: «Cum
venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum». Sed plenitudo perfectionem
importat. Cum ergo perfectio universi consummata sit die septima, ut dicitur
Gen. 2, 2, videtur quod tunc debuit Filius Dei incarnari.

Torna all'inizio