Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 874


Ad quartum dicendum, quod quamvis conversio aquae in vinum non fuerit
supra facultatem naturae quantum ad substantiam facti, tamen fuit supra eius
facultatem quantum ad modum faciendi: non enim potest natura aquam in vase
existentem subito in vinum convertere, sed per digestionem et maturationem
uvae.
Ad quintum dicendum, quod miracula non faciunt homines et Angeli quasi
eorum virtute effectus ille agatur; sed homines impetrando precibus, et Angeli
per ministerium.
Ad sextum dicendum, quod quamvis monstra contingant in natura praeter
intentionem virtutis formativae quae agit in semine, tamen reducuntur in aliquas
causas naturales; contingunt enim ex aliqua indispositione materiae sicut
ex principio proximo, vel ex impressione alicuius signi caelestis sicut ex principio
remoto.

Torna all'inizio