CAPITULUM SEPTIMUM.
DE HEREMITA.
Et est de eo qui celer est in suis negocijs, non respiciens finem,
et quid ipsi eo euenit quod summe est animaduertendum.
Inquit rex philosopho Sendebar: Aduerti quedam uerba
tua quibus percepi quomodo amittitur res, quando nescit
homo ipsam conseruare. Nunc vero indica mihi de eo qui
festinus est in suo opere suisque negociis, ea et considerans
minime, futurorumue ignarus seu cogitatiuus. Super
hoc, [in]quam, mihi vt a vobis quedam detur parabola affecto
summe. Inquit super hoc philosophus regi: Quicunque est
sicut dixisti, non respiciens futura, corruet in suis negocijs
et in suis factis; penitebit post ea, et erit eius negocium simile
illius quod refertur de heremita et de eius cane quem sine
culpa interfecit, non inquirens rei veritatem radicemque rei
preuidendo minime. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit
philosophus:
Dicitur fuisse in quadam ciuitate viri boni et recti,
quorum vnus erat heremita bonus et colens Deum, cui erat
vxor sterilis. In processu vero dierum concepit mulier, de
quo gauisus erat heremita non modicum, dicens vxori sue:
Gaudere et exultare debes, cum nascetur nobis filius qui, Deo
auxiliante, anime nostre erit restauratio et solacium nostri |
|