Gothofredus de Bussero: Chronica

240


Anno domini 1126 mediolanenses destruxerunt civitatem Cumarum
ante kalendas februarii. et coronatus fuit Conradus in imperatorem in
Modoetia. ab archiepiscopo Mediolani.
Anno domini 1128 primo die ante kalendas julii, ut legitur in copia
Landulfi.
[Anacletus expoliatis thesauris ecclesiarum romanorum, corda corrupit
et papatum potentia optinuit. Innocentius super duas galeas ianuensium
anno domini MCXXX, sicut dicit Gothofredus de Bussero, venit
primo Januam; postea fugit in Gallias, quem rex Francorum honorifice
suscepit].
[Isto tempore scilicet anno domini MCXXXII imperator Lotharius
supradictus, de Roma egressus, intravit Lombardiam et pervenit Cremonam.
et ipso anno Cremam obsedit, ut dicit Gothofredus de
Bussero].
Anno domini 1133 in Francia fuit magna siccitas, ita quod siccaverunt
fontes, putei, lacus, flumina.
Anno domini 1135 in die S. Vincentii edificatum fuit monasterium
Clarevallis Mediolani.
[Christi nnno MCXXXIX.... Conradus imperator de Alamania exiens,
intravit Italiam et in Mediolano per archiepiscopum mediolanensem fuit
coronatus in S. Ambrosio. Gothofredus de Bussero dicit quod fuit coronatus
ad Asiam, et postea per eundem archiepiscopum fuit coronatus
in Modoetia. attamen coronam in Roma non obtinuit].
Anno domini 1142 Conradus imperator tertius ivit ultra mare et
multum pugnavit: unde multi christiani perierunt ex insidiis grecorum
qui calcem posuerunt in pane.
Anno domini 1145 floruerunt magister Bernardus de sancto Victore
et translatus est liber Johannis Damasceni in latinum: eo anno
Guffredus de Bussero fecit hospitale S. Barnabe Mediolani, de quo incepit
hospitale s. Stephani in Brolio Mediolani: et eodem anno die XV
aprilis apparuit cometa cum cauda magna et fuit magna mortalitas.
Anno domini 1145 imperator Fredericus Barbarubea destruxit civitatem

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio