tunc fiebat inimicis terribilis, quando que prius divisa per plures 
pugnabat ordines postea iunctis cornibus impetum mittebat in hostes, 
sic nimirum et in christiane militie presidiis agi putandum est, ut videlicet 
si per aliquam occasionem divisa ecclesia contra tenebrarum principes per 
partes bellare temptaverit, minus timori sit, et ob hoc tardius de contraria 
fortitudine victoriam nanciscatur, terribilis autem fiat vincatque facillime, 
si adunata concordia spiritualem contra hostem promoverit armaturam. 
Quod utique in ea sapiens ammirans et laudans ait: Que est ista, que 
progreditur quasi aurora consurgens, pulcra ut luna, electa ut sol, terribilis ut 
castrorum acies ordinata? 
XXVII. De signis pacis tam mundane quam ecclesiastice. 
Signa autem, quibus tam pax ista quam Babilonica queritur, datur, ligatur, 
discernitur, multifaria sunt. Alia enim verbis, alia rebus, alia actibus 
explicantur. Verbis, ut puta salutationibus, pactionibus, iuramentis; rebus, 
quemadmodum lauri, olive palmeque ramusculis (unde palma quasi pacis 
alma ab ethymologis nuncupatur); actibus, sicut in complexione dextrarum, 
in coacervatione lapidum et in ictu sacrificande victime consuetudo 
vetustior usurpavit. 
XXVIII. De pacis osculo. 
Inter omnia vero pacis signa, que actibus transiguntur, precipuum et magis 
expressum est osculum, non dico pedis aut frontis aut auris aut alicuius 
membri alterius, sed oris tantummodo. Quia enim evidentius per oris 
officium quam per ceterorum membrorum nutum animi votum exprimimus, 
ideo per osculum oris pacis beneplacitum apertius annotamus. 
Datur pacis Ierusalem osculum fratribus in ecclesia non qualibet hora, 
sed in missa, post immolationem quidem, sed ante susceptionem dominici
  |  
  |