Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 564


quod una gens alteri subesse debeat, vel ab eius dominio liberari, sicut tunc in
Iudaeis erat: quia Danielis oratio, quantum in se erat, liberationem populi
merebatur; sed peccata populi, et etiam utilitas quam Iudaei faciebant in regno
Persarum, dum per eos Dei notitia diffundebatur, erant in contrarium. Et quia
unusquisque Angelus secundum officium suum, ad examen divinae scientiae
referebat merita sibi subditorum, ideo relatio contrariorum meritorum per
diversos Angelos facta, sententiam divinam expectantes, pugna inter Angelos
vocatur; et eorum concordia est in divinae illuminationis perceptione, per
quam de divina voluntate instruuntur: hoc enim omnes concorditer volunt quod
percipiunt Deum velle; unde dicitur Iob 15, de Deo, quod facit concordiam in
sublimibus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, secundum Philosophum in 9 Ethic., amicitiae
vel concordiae non repugnat diversitas opinionum, sed solum diversitas
voluntatum: unde talis pugna quae est secundum iudicia ex diversis meritis
sumpta, non obstat unitati caritatis, cum voluntas eorum sit una, ut divina scilicet
providentia expleatur.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens contrariarum causarum
utramque aliquid iustitiae habere; et secundum hoc utraque a bono defendi
potest; et praecipue expectando divinam sententiam.
Ad tertium dicendum, quod ordo praelationis Angelorum perficitur per illuminationes
divinitus receptas; et ideo ea recepta, unus alteri non obsistit.
Ad quartum dicendum, quod quamvis in Angelis non possit esse falsa opinio,
potest tamen in eis esse quorumdam nescientia, ex hoc quod intellectus eorum
propter potentialitatem admixtam, non omnino terminatur ad unum; et secundum
quod eorum quae nesciunt, cognitionem a Deo vel superioribus Angelis
expectant, interrogare in Scriptura dicuntur. Quia tamen ei quod nesciunt, per
iudicium non adhaerent, ideo falli non possunt; sed secundum contrarietatem
rerum quae in iudicium divinum veniunt, contrarietates inter eos memorantur.

Torna all'inizio