8
M. GG. (Gregorio) patruo karissimo,V. eius nepos, immo clientulus, debiti reverentiam famulatus. – Vestre nobilitati, patruorum optime, notum fieri cupio me salnum et incolumem Bononie et in artis gramatice professione, in dictandi precipue scientia, iuxta meam facultatem, vestre utilitati assidue studere. Ceterum vestrarum misericordia rum nuditas, numorum paucitas meque ac nostrorum commodum plurimum aggravare. Non enim ullum, quod divina [gratia?] evertat, infortunium disposui inire ante quam vobis vestreque parentele decori ac utilitati extare. Nam mallem panem alienum ostiam petere quam scientia ignarus stolidusque remeare. Vos igitur de quo post Deum et eius sanctos mea spes meumque pendet refugium flexibus poplitibus exoro quatinus pecunie tantum dirigere non proteletis, ut saltem me induere meumque magistrum valeam honorifice remunerare.
9
R. Gg. (Gregorius) peramans patruus, B. nepoti dulcissimo salute et paternam benedictionem. – Tue devocionis littere ingentem nobis, nepos diligende, contulere letitiam. Quid enim nos valeret letificare veluti tue persone sospitas et tui studii prosperi successus. Ne mireris si de tui optima fama gaudentes existimus, nam paterne tuam personam diligimus. Sed quoniam tui paupertatem tue nobis notificavere littere, idcirco de nostre facultatis sub stantia, quam cito valuimus, misericordie manum porreximus. Te igitur, nate dolcissime, nostre vite solarium, nimium oremus quatinus quod per presentium latorem mittimus, taliter expendere studia, ut nostram intimam, qua dignus haberis, non amittas gratiam et ex bonis iniciis melioris fines, Omnipotente dante, valeas acquirere.
|
|