Paulus I Papa: Epistolae

Pag 535


pro tam saeva huius hiemalis temporis asperitate nullus de illis partibus adveniens
nobis adnuntiavit, qualiter circa eis agatur; et ideo ad praesens ignoramus, quid vobis
de eis veraciter significemus.
At vero de Marino presbitero scripsit nobis christianissima excellentia vestra,
quod demum in pristino esset constitutus honore, secundum qualiter vobis postulantes
direximus. Nos quidem testem Deum proferimus, quod pro nulla alia re pro eo
vobis direximus, nisi propter lacrimas et cotidianas lamentationes, quas eius genetrix
effundere non cessat, quae et orbata luminae existit. Et ideo vobis direximus, ut
apud nos eum absolvere debuissetis, quia nihil de eo vobis fuit aut est, sed nec
nobis nisi tantummodo de eius iniqua malicia, quam contra sanctam Dei ecclesiam
maligna atque perversa motus audatia agere praesumpsit; sed de hoc, sicut per
anteriores nostras litteras excellentiae vestrae direximus, in vestro sit arbitrio vel
potestate, quid de eodem disponere volueritis: nulla nobis de eo cura est, nisi ut
praediximus; qualiter vestra fuerit voluntas, ita de eo disponere debeatis. At vero
nobis direxit excellentia, ut vobis intimare debeamus, si nobis isdem Marinus suas
direxit litteras; de quo, teste veritate, dicimus: numquam nobis suas direxit litteras,
a quando illuc apud vestram excellentiam properatus est; nam nullo modo vobis vetare
habuimus, si factum fuisset.
Interea nempe ea, quae a fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris, id est de
partibus Ravennae, ad nos pervenerunt, aptum prospeximus vestrae excellentiae intimanda:
eo quod emuli sanctae Dei ecclesiae et nostri atque vestrae excellentiae
die noctuque non desinant pertractandum, qualiter nos, sibi Deo contrario, praevalere
ac superare possint. Tamen et ea ipsa scripta, quae exinde suscepimus, infra
has nostras litteras excellentiae vestrae direximus, quatenus, rei meritum addiscentes,
agnoscatis, quod illi a suo maligno proposito et solita nequitia nequaquam desistunt.
Pro quo, christianissime, bone fili et spiritalis compater, enixius elaborare atque decertare
iubeas, quatenus bonum opus quod coepisti per te compleatur, et ut sancta Dei
ecclaesia et eius peculiaris populus perfectam habeat liberationem et securi ab inimicorum
insidiis permaneant.
De reliquo vero petimus divinam Dei nostri misericordiam, ut vos per multorum
annorum curricula in solio regni vestri conservare dignetur una cum excellentissimis
vestris natis nostrisque spiritalibus filiis, Carolo et Carlomanno regibus Francorum
et patriciis Romanorum, nec non domna Bertrada, excellentissima regina, spiritali
nostra commatre vestramque coniugem, simulque et Gisilam nobilissimam puellam,
nostra spiritalis filia, ad exaltationem et defensionem sanctae Dei ecclesiae simulque
et eius peculiaris populi; obtantes, diu vestrae prosperitatis gaudia addiscere atque
immensam pro vobis divinam implorare clementiam.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio