Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 29


Ac cursus deferre suos per plana putasset,
Usque quod ad iras, alas venisset ad hostes,
Ac via descensum, per quem properabat, haberet.
Precipitavit ibi quam plurimus civis, et alta
Gestans singna ducis. O si non illa fuisset
Dux ibi, cessissent mala multa et multa nefanda.
Suspitio commota gravi, pro tristia quanta.
Versus eques, remeantque acies, et signa Leonum;
Descensuque stetere suo, processibus ipsis
Desiluit, retroque haberet; non omnia recta
Esse putant, martisque sinunt incendia duri.
Quos cum vidisset populus divertere campo,
Ac equites cecidisse suos, vexillaque lapxa,
Credidit invasos illos, et marte refusos.
Ac equites alii, longe qui singna secuti,
Crediderant, memorantque simul que dixerat illis
Legatus, memorant visus, et sompnia narrant:
Miranturque hostes solite probitatis eorum,
Atque stupent multum quod sic sine marte recedunt,
Ac illos simulare putant posuisse latentes
Insidias: non ille minus nihilominus autem. -
Quomodo nobilitas Tuscorum, ac ipsa corona
Italie virtus, cessisset territa nostris
Militibus, que causa foret nescitur ab ullis.

Torna all'inizio