Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 330


Ad tertium dicendum, quod natura divina assumit humanam, et unitur ei: non
tamen in nomine naturae importatur suppositum, sicut in hoc nomine «Deus»
vel «Verbum»; et ideo dicitur Deus vel Verbum, caro, idest homo, factum, non
per transmutationem naturae, sed per unionem in supposito; non autem potest
dici de natura divina.
Ad quartum dicendum, quod communicatio idiomatum fit ratione unionis in
supposito: et quia suppositum non importatur nomine naturae, sicut hoc nomine
«Deus» vel «Filius»; ideo non potest dici natura passa, sicut Deus passus:
dicitur tamen natura incarnata: quia per hoc non importatur aliqua proprietas
humanae naturae, sed sola unio ad ipsam.
Ad quintum dicendum, quod natura divina sumit humanam ad se, idest ut sibi
uniatur; non tamen ut in se unio fiat.
ARTICULUS 3
Utrum conveniat naturae, remotis personis
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR, quod natura, circumscriptis personis, assumere non possit. Natura
enim sine suppositis est in nuda contemplatione tantum. Sed quod est tantum in
contemplatione, non habet esse; et quod non est, non agit. Ergo natura sine
personis assumere non posset.
2. Praeterea, secundum Philosophum, actiones sunt individuorum
sive suppositorum. Sed assumere est actio quaedam. Cum igitur supposita
divinae naturae sint ipsae personae, videtur quod natura sine personis
assumere non possit.
3. Praeterea, Filius ex hoc quod assumit dicitur mitti. Sed si non essent personae
distinctae, non remaneret ratio missionis: quia mittitur qui ab alio est, secundum
Augustinum. Ergo sine personis distinctis non posset esse assumptio.
4. Praeterea, assumptio oportet quod terminetur ad aliquam unionem. Sed circumscriptis
personis non remaneret in quo fieret unio: quia in natura non potest
fieri. Ergo natura non potest sine personis assumere.
SED CONTRA, Angelus, Luc. 1, probavit Incarnationem per Dei omnipotentiam:
quia non est impossibile apud Deum omne verbum. Sed circumscriptis personis,
adhuc in essentia remaneret omnipotentia. Ergo adhuc in essentia poterat fieri
assumptio.
Praeterea, Damascenus dicit, quod propter philanthropiam,
idest amorem hominum, Filius Dei naturam accepit. Sed circumscriptis
personis adhuc conveniret Deo suam creaturam diligere. Ergo adhuc
poterit esse assumptio.

Torna all'inizio