flaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. Frigidus ventus aquilo flavit,
et gelavit cristallus ab aqua.
Quod dominus Iacobus de Columna, Romane curie cardinalis, misit pro fratre
Iohanne de Parma, volens eum videre, eo quod suus intimus esset amicus.
Item, millesimo supraposito, dominus Iacobus de Columna,
Romane curie cardinalis et nepos domini pape Nicholai tertii, misit
pro fratre Iohanne de Parma, qui fuerat generalis, et voluntarie
et consolatorie morabatur in heremitorio Grecii (ubi beatus Franciscus
aliquando in die Natalis Domini fecit representationem
presepii et pueri Bethleemite), volens ipsum videre et cum eo
familiariter loqui, eo quod intimus eius esset amicus. Et viderunt
se mutuo et plurimum sunt gavisi, familiare habentes colloquium
de divinis. Nam quilibet eorum erat talis, qualem describit Sapiens
in Prover. XVIII: Vir amicabilis ad societatem magis amicus
erit quam frater.
Item de bonis et malis amicis.
Quod est difficile repperire, sicut Ecclesiasticus dicit, XIII:
Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum
labore. Ideo Dominus dixit, Amos III: Numquid ambulabunt duo
pariter, nisi convenerit eis? Certe non, quia Ecclesiasticus dicit,
XIII: Que communicatio homini sancto ad canem? Ideo Ecclesiasticus
docet, VI: Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi
unus de mille. Si possides amicum, in temptatione posside eum,
et ne facile credas ei te ipsum. Et infra: Amicus fidelis protector
fortis. Qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli
nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti
contra bonitatem fidei illius. Item Eccli. XXV: Beatus qui invenit
amicum verum. Quare? Quia Sapiens in Prover. dicit, XVII:
Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
Sed philosophus dicit: «Difficile est probare amicum in
|
|