Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 820


Ita etiam dico de eo quod est ad finem: quia quaedam sunt quae quaeruntur
propter finem, quae nihilominus habent in se unde desiderentur: et in talia
potest voluntas ferri dupliciter: vel secundum quod ea propter finem quaerit; et
sic idem est actus voluntatis qui est in finem et in illud quod est ad finem: vel
secundum quod ipsa sunt quaedam res per se desiderabiles; et sic est alia
voluntas de utroque. Sed quaedam sunt quae non desiderantur nisi in relatione
ad finem, ut sectio et ustio quae in se mala sunt: et in talibus nunquam differt
motus voluntatis, secundum quod voluntas fertur in ista et in finem eorum: quia
in ea voluntas non fertur, nisi prout considerantur sub relatione ad finem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod finis et id quod est ad finem, inquantum huiusmodi
consideratum, non sunt diversa obiecta, sed unum obiectum in quo finis
sicut formale est, quasi ratio quaedam volendi; sed id quod est ad finem, est
sicut materiale, sicut etiam lumen et color sunt unum obiectum.
Ad secundum dicendum, quod quando voluntas fertur in id quod est ad finem,
prout est ad finem, id quod est ad finem non est terminus eius; et ideo non
oportet quod sint ibi duo motus: sicut est etiam unus motus continuus qui de
extremo in extremum per media transit, nisi medio ut termino (in medio quiescendo)
utatur.
Ad tertium dicendum, quod etiam cogitatio de eo quod est ad finem, prout consideratur
in ordine ad finem, est eadem cum cogitatione finis; non autem cogitatio
de eo quod est ad finem ut est res quaedam, et similiter nec voluntas.
Ad quartum dicendum, quod cum aliquis vult dare eleemosynam propter inanem
gloriam, hic est unus actus voluntatis; et hic actus totus malus est, licet
nunquam ad omne id quod in eo est malitiam habeat; unus enim particularis
defectus sufficit ad hoc quod aliquid simpliciter malum dicatur. Sed verum est
quod si vellet hoc quod est dare eleemosynam, ut rem quamdam non in ordine
ad talem finem, actus ille voluntatis esset bonus, et esset alius actus voluntatis
ab eo quo vult vanam gloriam.
ARTICULUS 5
Utrum voluntas iudicanda sit recta ex fine
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod voluntas non sit iudicanda recta ex fine. Contingit enim aliquod
malum propter bonum velle; sicut qui vult furari, ut eleemosynas det. Sed
talis voluntas mala est, et tamen finis voluntatis est bonus. Ergo ex fine non
iudicatur rectitudo voluntatis.

Torna all'inizio