Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 140a


inter alia inclinabilia. Et quia distantia
maxima est inclinatio, ideo verbum appellatur
inclinabile cum distantia.
 
< Responsio ad argumenta >
<Ad 2-2> Et concedatur argumentum pro
parte ista. Hoc enim dictat modus in
verbo, quod sit maxime inclinabile, et
ideo cum distantia - distantia enim est
inclinatio, ut dictum est.
<Ad 2-1-1> Ad primum argumentum in
oppositum secundum primam viam dicitur
sic, quod li Sortes qui currit potest
comparari dupliciter ad...; aut hoc totum
Sortes qui currit ad predicatum disputat,
et sic discernunt idem extremum, aut
comparando inter se [se] currit ad Sortem ,
et sic est in ratione alterius extremi
Sed sic potest esse dupliciter
ista oratio Sortes qui currit disputat. Sed
tamen credo quod sit una, sicut hec: Sortes
currens disputat
, hec enim accipitur
pro una aliarum: Sortes albus disputat , et
[licet] ex ea sequantur implicite.
Ideo dicatur ad argumentum, sed secundum
< secundam > viam, quod ibi est equivocatio
huius quod dico "cum distantia".
< Potest esse aliquid cum distantia > ita
quod in ratione alterius extremi, potest
< esse > aliquid cum distantia, idest in ratione
maxime inclinabilis. Quando ergo
dicitur, quod verbum est inclinabile cum
distantia, intelligitur quod sit maxime
inclinabile, non quod se habeat in ratione

Torna all'inizio