ad veniendum. Secunda causa fuit quia pavorem habebamus quod
terre exploratores esse deberent. Tertia causa fuit quia verebamur ne
interficerentur, quoniam gentes nostre pro magna parte arrogantes
sunt et superbe: quando servientes, qui erant nobiscum, ex rogatu
cardinalis qui est legatus Alemannie, in habitu tartarico ibant ad ipsum,
fere a Teutonicis lapidati fuerunt in via et coacti sunt deponere
habitum illum; consuetudo enim est Tartarorum nunquam facere
pacem cum hominibus illis qui nuntios eorum occidunt, quin
de ipsis sumant vindictam. Quarta causa est quia pavebamus quod
vi deberent nobis auferri, sicut de quodam principe Sarracenorum,
qui adhuc est in captivitate nisi mortuus sit, aliquando factum
fuit. Quinta causa est quia de adventu eorum nulla erat utilitas,
cum nullum haberent mandatum aliud vel protestatem, nisi quod
afferre litteras imperatoris ad dominum papam et ad alios principes
quas <adhuc> non habebamus; et malum credebamus quod
inde posset contingere. Iccirco nobis non placuit quod venirent.
<45>. Tertia die post hec, scilicet in festo beati Britii, dederunt
nobis licentiam et litteram imperatoris sigillo signatam, mittentes
non ad matrem imperatoris, que dedit unicuique nostrum unum
pelliceum vulpinum, quod habebat de foris pilos et intus erat cum
sindaco subductum, et purpuram unam, de quibus Tartari nostri furati
sunt unum passum de unaquaque, et de illa que dabatur servienti
sunt meliorem medietatem furati. Quod nos non latuit, sed
noluimus inde facere verba.
|
|