ex habundanti subiunximus, cum procul a proposito viderentur. Sed nemo inconveniens
arbitretur, si cuius vitam breviter pinximus, finem paucis absolvimus. Hic
Ildebrandi finis et assertio gestorum eius. Reliqua huius operis, quae in praefatione
promisimus, divina largiente gratia, prosequamur.
EXPLICIT LIBER I.
INCIPIT PRAEFACIO LIBRI SECUNDI.
Primam huius operis partem, sicut Dominus aspiravit, pro captu nostro digessimus,
in qua sicut promissi ratio exigebat, Ildebrandi causam multis scripturae documentis
astruere curae fuit. Memineram enim in praefatione promissum, ut primo quidem
partem eius defenderem, et quae dicuntur in illum certis rationibus propulsarem.
Quod si non ut volui feci, feci tamen ut potui. Si quid igitur lector meus invenerit
praetermissum, si quid incultum, si quid neglectum, inperitiae, non neglegentiae deputabit
et inpossibilitatem pocius criminabitur quam affectum. Non quaerit Deus ab
homine maiora quam possit, et ut ait apostolus: Si voluntas promta est, secundum id
quod habet accepta est, non secundum id quod non habet . Parcant ergo mihi auditores
mei et semper meminerint, non esse cuiuslibet hominis scire omnia, sed inter
omnes homines omnem haberi scienciam. Nam alius fabricandi peritus, scribendi
notitiam nullam habet, nec saltim litterarum figuras novit. Alius autem scribendi
gnarus, nec malleum novit aliquando nec incudem. Alius vero habilis ad canendum,
quid psallat ignorat. Alius vero distinctior ad legendum, quid proferat nescit. Alius
vero quae leguntur intelligit, sed legendi peritiam non accepit. Sic diversa diversis
natura contulit, non autem uni cuncta concessit, et, ut ait in rethoricis Tullius, tamquam
non sit natura habitura quod alii largiatur, si uni cuncta concesserit, aliud
alii commodi aliquo adiuncto incommodo muneratur . Ignoscant itaque parvitati meae
quorum iussionibus pareo, et dominum Iesum in commune precentur, ut qui scribendi
dedit affectum, loquendi facultatem indulgeat. Sed iam tempus est, ut errorem
longe lateque diffusum et per multas iam provintias propagatum certis auctorum testimoniis
inrecuperabiliter condempnemus. Noverit autem quicumque lecturus accesserit,
quod quasi morem dialogi retinentes duas personas admittimus: proponentis unam,
alteram respondentis, auditorum utilitatibus providentes, ut hoc scribendi genere rei
veritas facilius digeratur. Ubique igitur P. scriptum invenerit, proponentem intelligat,
ubi vero R. notatum invenerit, respondentem accipiat.
EXPLICIT PRAEFACIO.
INCIPIUNT CAPITULA.
I. Qua ration[e] . condempne . . . . . . . . . .
..[q]uave . . . .
II. Quod in . . [ha]bita post el[ectionem]. . . . .
meri .
III. Q. . .
IIII. Quod e . quod ex . .
debuit. . .
V. Quod eum per ve . .contra pat . . . . . . . . . .
tulerit. . .
VI. Quod ratio. . reges ali . . . . . . . . . . .
et a regni dign[itate]. . .
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|