a veteri homine non est mutatus: sua enim vita  
vivit, et ideo lex supra illum est; quia qui eam  
non implet, infra illam est; nam justo lex posita  
non est, id est, imposita, ut supra illum sit. In illa  
est enim potius quam sub illa, quia non sua vita  
vivit; cui cohaerendo lex imponitur; ut enim sic  
dicam, ipsam quodammodo legem vivit, qui cum  
dilectione justitiae juste vivit. 
10. LANFR.  Plagiariis . Plagiarii sunt clam transferentes 
homines de patria in patriam, et  
vendentes. 
11. AMBROS.  Secundum Evangelium . Quae ab illo  
nobis tribuitur, et beatum dicit eo quod beatitudinem  
in natura habeat immutabilitatem [ f. , in  
mutabilitate]. 
12. AUGUST. (serm. 9  De verb. Apost. , cap. 6,  
tom. X).  Quorum primus . Apostolus novissimus,  
peccator primus. Et hic quomodo primus peccator?  
 Quorum primus ego sum . Quia omnibus prior sum,  
ergo pejorem voluit intelligi primum. 
13. LANFR.  Ad informationem , id est, hi qui in  
Christum sunt credituri, in magnis peccatis non  
desperent de misericordia Dei, in eo videlicet exemplo  
informati. 
14.  Secundum praecedentes . Spiritus sanctus semper 
praedicebat Apostolo quidquid oportet eum injungere  
Timotheo. Et est sensus: Commoneo te  
secundum quod inspiratio sancti Spiritus suggerit  
mihi. 
15. AMBROSIUS.  Secundum praecedentes . Hoc secundum 
revelationem divinam, tui faciens electionem,  
commisi doctrinae opus.
  |  
  |