Ad octavum dicendum, quod hoc quod Deus est in anima Christi, vel in natura
assumpta alio modo quam in aliis creaturis, non est per aliquam dispositionem
advenientem, sed per ipsum esse personae divinae, quod communicatur naturae
humanae.
Ad nonum dicendum, quod Spiritus Sanctus dicitur dari de novo, non secundum
mutationem suam, sed secundum mutationem creaturae, quae est in perceptione
doni ipsius; et ita etiam Filius Dei dicitur uniri naturae humanae, non per mutationem
Filii Dei, sed per mutationem humanae naturae, sive exaltationem ipsius
non ad aliquod donum creatum, sed ad ipsum esse increatum divinae personae.
ARTICULUS 2
Utrum gratia unionis sit idem quod gratia capitis
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod gratia unionis sit idem quod gratia capitis. Christus enim dicitur
caput Ecclesiae, secundum quod de eius plenitudine omnes accepimus. Sed
plenitudo eius est secundum quod ipse est unigenitus a Patre, ut dicitur Ioan. 1.
Cum igitur unigenitus sit a Patre per gratiam unionis, videtur quod gratia unionis
sit idem quod gratia capitis.
2. Praeterea, medium communicat cum extremis. Sed Christus, secundum quod
caput est Ecclesiae, medium est inter Deum et homines: quia caput viri
Christus, caput Christi Deus. Ergo est caput, secundum quod communicat cum
utroque. Sed hoc habet per gratiam unionis, per quam est Deus et homo. Ergo
gratia unionis est gratia capitis.
3. Praeterea, Christus est caput Ecclesiae, secundum quod homines excedit. Sed
excedit humanam naturam per gratiam unionis. Ergo est caput per gratiam unionis.
SED CONTRA, gratia capitis convenit Christo in comparatione ad alios: sed gratia
unionis in seipso tantum. Ergo una non est alia.
Praeterea, gratia capitis operata est a constitutione mundi, ex quo homines
membra eius esse coeperunt, non autem gratia unionis. Ergo una non est alia.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod sit eadem gratia capitis, et gratia singularis ipsius.
Quia eadem scientia est qua quis est sciens, et alios docens; et secundum
Philosophum, eadem per essentiam est virtus qua quis in se perfectus
est, et iustitia legalis qua perficitur in ordine ad bonum commune. Ergo
similiter eodem habitu Christus fuit in seipso perfectus, et in alios perfectionem
influens.
|
|